Charter Document - 00910482

Charter Document - 00910482


Charter Number: 00910482
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1296
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f109r)

Charter:

Abbas de Egnesham per attornatum suum op[tulit] se quarto die versus Willelmum Sely de Egnesham et pectit versus eum unum mesuagium et unam dimidiam acram terre cum pertinentiis in Egnesham vt ius suum in quibus idem Willelmus non habuit ingressum nisi per Margeriam que fuit uxor Henrici de Dorne que inde iniuste et sine iudicio disseysiuit predictum abbatem [] Postea idem Willelmus post uisum et dil[aci]ones suas videlicet in crastino sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi secundo op[tulit] se et uoc[auit] ad waranciam Agnetem filiam Margerie que fuit uxor Henrici de Dorne infra etatem existentem per quandam cartam quam in curia inde protulit Et quia dubium erat utrum dicta Agnes fuit plene etatis necne dictum fuit attorn[ato] abbatis quod sequeretur breue de iudi[cio] ad sum[monendam] predictam Agn[etem] quod esset coram iustic predictis vt apparere possit per aspectionem corporis [] Postea uenit dicta Agnes et war[rantizat] predicto Willelmo predicta tenementa et predicto abbati predicta tenementa reddidit in curia ideo consideratum fuit quod predictus abbas recuperaret inde seysinam suam et quod predictus Willelmus haberet de terra predicte Agnetis ad ualenciam cum acciderit Et quia dubitabatur de fraude contra statutum dictum fuit attorn[ato] abbatis quod sequeretur breue de iudicio ad fac[iendum] uenire xii [] ad inquirendum de fraude et collusione contra statutum per quod breue datus est dies in Oct[abis] sancte Trinitatis et iterum pro defectu iur[atorum] in crastino Animarum anno uicesimo quarto Ad quem diem abbas per attornatum suum uenit et similiter iur[atores] et uicecomes mandauit quod scir[e] fecit capitali domino [] Iur[atores] dicunt super sacramentum suum quod nulla est fraus nec collusio inter ipsum abbatem et tenentem et dicunt quod predecessor istius abbatis immediatus fuit seysitus de predictis tenementis vt de iure ecclesie sue per xx annos et dicunt quod iste abbas qui nunc est tenuit eadem tenementa per duos annos quousque predicta Margeria ipsum abbatem inde iniuste et sine iudicio disseysiuit Et dicunt quod iste abbas vixit in abbathia illa per xv annos et quia per computacionem temporis predicti abbatis predecessoris [] et eciam tempore istius abbatis nunc manifeste conuictum est quod predicta tenementa fuerunt ius ecclesie beate Marie de Egnesham ante statutum consideratum est quod predictus abbas non obstante statuto recuperet seysinam suam [] Ideo habeat seysinam [] Et inuenietur istud recordum in rotulo termini Pasche anno domini regis predicti xxiiii rotulo lxxxvii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Abbas de Egnesham per attornatum suum op[tulit] se quarto die versus Willelmum Sely de Egnesham et pectit versus eum unum mesuagium et unam dimidiam acram terre cum pertinentiis in Egnesham vt ius suum in quibus idem Willelmus non habuit ingressum nisi per Margeriam que fuit uxor Henrici de Dorne que inde iniuste et sine iudicio disseysiuit predictum abbatem [] Postea idem Willelmus post uisum et dil[aci]ones suas videlicet in crastino sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi secundo op[tulit] se et uoc[auit] ad waranciam Agnetem filiam Margerie que fuit uxor Henrici de Dorne infra etatem existentem per quandam cartam quam in curia inde protulit Et quia dubium erat utrum dicta Agnes fuit plene etatis necne dictum fuit attorn[ato] abbatis quod sequeretur breue de iudi[cio] ad sum[monendam] predictam Agn[etem] quod esset coram iustic predictis vt apparere possit per aspectionem corporis [] Postea uenit dicta Agnes et war[rantizat] predicto Willelmo predicta tenementa et predicto abbati predicta tenementa reddidit in curia ideo consideratum fuit quod predictus abbas recuperaret inde seysinam suam et quod predictus Willelmus haberet de terra predicte Agnetis ad ualenciam cum acciderit Et quia dubitabatur de fraude contra statutum dictum fuit attorn[ato] abbatis quod sequeretur breue de iudicio ad fac[iendum] uenire xii [] ad inquirendum de fraude et collusione contra statutum per quod breue datus est dies in Oct[abis] sancte Trinitatis et iterum pro defectu iur[atorum] in crastino Animarum anno uicesimo quarto Ad quem diem abbas per attornatum suum uenit et similiter iur[atores] et uicecomes mandauit quod scir[e] fecit capitali domino [] Iur[atores] dicunt super sacramentum suum quod nulla est fraus nec collusio inter ipsum abbatem et tenentem et dicunt quod predecessor istius abbatis immediatus fuit seysitus de predictis tenementis vt de iure ecclesie sue per xx annosnumeral et dicunt quod iste abbas qui nunc est tenuit eadem tenementa per duos annos quousque predicta Margeria ipsum abbatem inde iniuste et sine iudicio disseysiuit Et dicunt quod iste abbas vixit in abbathia illa per xv annosnumeral et quia per computacionem temporis predicti abbatis predecessoris [] et eciam tempore istius abbatis nunc manifeste conuictum est quod predicta tenementa fuerunt ius ecclesie beate Marie de Egnesham ante statutum consideratum est quod predictus abbas non obstante statuto recuperet seysinam suam [] Ideo habeat seysinam [] Et inuenietur istud recordum in rotulo termini Pasche anno domini regis predicti xxiiiidate rotulo lxxxviinumeral