Charter Document - 00910480
Charter Number: | 00910480 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f108v) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Purificacionis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tercio decimo coram Thoma de Weylaunde Iohanne de Louetot Rogero de Leycestria et Willelmo de Bromptone iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Petrum de Montibus petentem et abbatem de Egnesham tenentem de aduocacione ecclesie de Wytefeude cum pertinenciis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Petrus recognouit predictam aduocacionem predicte ecclesie cum pertinenciis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue [sancte] Marie de Egnesham et illam remisit et quietum clamauit de se et heredibus suis predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognicione [] idem abbas cepit predictum Petrum in singulis oracionibus et beneficiis que de cetero fient in ecclesia sua sancte Marie de Egnesham predicta in perpetuum