Charter Document - 00910477
Charter Number: | 00910477 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1287 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f107v) |
Charter:
In itinere Glouc[estrie] anno regni regis Edwardi quinto decimo coram dominis Willelmo de Saham Ricardo de Boylaunde Rogero Loueday et Iohanne de Metingham iusticiariis ibidem itinerantibus [] et Gilberto de Thorntone prosequente pro rege Abbas de Egnesham per attornatum suum uenit coram iusticiariis et per bilettum suum clamat liberam warrennam in manerio suo de Mukeltone et gratis uult respondere sine breui et dicit quod clamat warrennam in predicto manerio eo quod dominus Henricus rex pater regis Ricardi concessit quod abbas de Egnesham habeat warrennam suam in Mukeltone super forisfacturam decem librarum per cartam dicti H regis quam profert et que hoc idem testatur Teste Manassero Bisset dapifero apud Walinforde Et quia ostendit sufficiens warrentum ideo ad presens inde sine die saluo iure regis cum inde [] Iur[atores] de Rageman presentant quod abbas de Egnesham solebat facere sectam ad Hundredum de Kyftesgate de tribus septimanis in tres septimanas per balliuum suum et subtraxit se per negligenciam uicecomitis et balliuorum regis tempore regis Henrici patris regis nunc Et xii iur[atores] corone dicunt quod rex nunquam fuit in seysina de predicta secta per predictum abbatem de Egnesham set quidam Thomas de Colesbourne fac[it] predictam sectam pro predicto abbate pro manerio de Mukeltone Ideo dictus abbas eat inde quietus []
Markups
Names Markup:
In itinere Glouc[estrie] anno regni regis Edwardi quinto decimo coram dominis Willelmo de Saham Ricardo de Boylaunde Rogero Loueday et Iohanne de Metingham iusticiariis ibidem itinerantibus [] et Gilberto de Thorntone prosequente pro rege Abbas de Egnesham per attornatum suum uenit coram iusticiariis et per bilettum suum clamat liberam warrennam in manerio suo de Mukeltone et gratis uult respondere sine breui et dicit quod clamat warrennam in predicto manerio eo quod dominus Henricus rex pater regis Ricardi concessit quod abbas de Egnesham habeat warrennam suam in Mukeltone super forisfacturam decem librarum per cartam dicti H regis quam profert et que hoc idem testatur Teste Manassero Bisset dapifero apud Walinforde Et quia ostendit sufficiens warrentum ideo ad presens inde sine die saluo iure regis cum inde [] Iur[atores] de Rageman presentant quod abbas de Egnesham solebat facere sectam ad Hundredum de Kyftesgate de tribus septimanis in tres septimanas per balliuum suum et subtraxit se per negligenciam uicecomitis et balliuorum regis tempore regis Henrici patris regis nunc Et xiinumeral iur[atores] corone dicunt quod rex nunquam fuit in seysina de predicta secta per predictum abbatem de Egnesham set quidam Thomas de Colesbourne fac[it] predictam sectam pro predicto abbate pro manerio de Mukeltone Ideo dictus abbas eat inde quietus []