Charter Document - 00910464

Charter Document - 00910464


Charter Number: 00910464
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1307
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f104r)

Charter:

Edwardus dei gracia [] dilecto suo Waltero de Gloucestria eschaetori suo ultra Trentam salutem Quia accepimus per recordum et processum loquele que fuit coram Salomone de Roff et sociis suis iusticiariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Oxonie per breue nostrum de recto inter nos et bone memorie Oliuerum quondam episcopum Lincolniensem de aduocacione abbathie de Egnesham quod predictus episcopus maius ius habuit in aduocacione predicte abbathie quam nos uobis mandamus quod de abbathia predicta seu aliquibus ad eam pertinentibus que occasione mortis nuper abbatis illius loci cepistis in manum nostram nos vlterius non intromittatis Teste meipso [] Dat apud Karliolum primo die Iunii anno regni nostri xxxv