Charter Document - 00910463
Charter Number: | 00910463 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1307 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f104r) |
Charter:
Rex Thesaurario et Camerariis suis salutem Quia quibusdam certis de causis certiorari uolumus super recordo et processu magne assise capte coram Salomone de Roff et sociis suis iusticiariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu Oxonie per breue nostrum de recto inter nos et bone memorie Oliuerum quondam episcopum Lincolniensem de aduocacione abbathie de Egnesham uobis mandamus quod scrutatis rotulis dictorum iusticiariorum de itinere predicto qui sunt in thesauraria nostra sub custodia uestra ut dicitur si inueneritis iudicium inde redditum fuisse tunc recordum et processum assise predicte distincte et aperte nobis sub sigillo scaccarii nostri sine dilacione mittatis et hoc breue Teste meipso apud Karliolum xxvi die Maii anno regni nostri xxxv