Charter Document - 00910461
| Charter Number: | 00910461 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Court Record |
| Date: | 1285 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f103v) |
Charter:
Et abbas de Egnesham dicit quod predictus comes debet inde sine domino rege respondere quia dicit quod predictum manerium de Erdintune nunquam fuit predicti Roberti comitis de Drywes neque in seruicio neque in dominico Et predictus comes dicit quod predictus dominus Henricus rex dedit predicto Ricardo patri suo scilicet per predictam cartam predictum manerium de Erdintone ut illud quod fuit predicti comitis Roberti Drywes per quam donacionem predictus Ricardus pater suus fuit inde in seysina toto tempore uite sue et inde obiit seisitus post cuius mortem ipse intrauit in eodem ut filius eius et heres Et petit iudicium si debeat inde sine domino rege respondere Et dies datus est eis apud Westmonasterium a die Pasche in quinque septimanas
