Charter Document - 00910457
Charter Number: | 00910457 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Presentation |
Date: | 1337 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f102v) |
Charter:
Bartholomeus de Fraxino capellanus presentatus per abbatem et conuentum de Egnesham ad perpetuam uicariam ecclesie de Egnesham facta prius inquisicione per decanum de Barthona per quam [] ad eandem uicariam admissus est [] cum onere et pena uicariorum et iniunctum est W de sancto Edmundo quondam officiali A archidiaconi Oxonie tunc presenti quod [] Consistit autem ipsa uicaria in centum solidis annuis per manus abbatis et conuentus de Egnesham ad quatuor anni terminos soluendis scilicet xxv s ad festum sancti Michaelis ad Natale Domini xxv s ad Pascha xxv s et ad Natiuitatem sancti Iohannis Baptiste xxv s et habebit uicarius mansum iacentem inter Ricardum molendinarium de Fauelore et mansum in quo Walterus Gaylone consueuit habitari in uilla de Egnesham In cuius compercionis testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum Londin apud uetus Templum anno Domini MCCCXXXVII