Charter Document - 00910449

Charter Document - 00910449


Charter Number: 00910449
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1268 - 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f101r)

Charter:

Omnibus [] I dei gracia abbas Egneshamie et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra nos dedisse [] Henrico Ode de Oxonia et Marie uxori sue quod percipiant cotidie quoad uixerint de celario nostro unum panem monachalem et unum panem secundum nigrum maioris ponderis et duos galones ceruisie melioris et unum ferculum de coquina abbatis secundum quod tempus postulauerit et eciam potagium Et si quis uel que illorum alteri superuixerit singula prescripta sine diminucione aliqua percipiat Pro hac autem donacione [] dederunt nobis predicti Henricus Ode et Maria uxor eius quadraginta marcas sterlingorum pre manibus in gersummam Dederunt insuper nobis et concesserunt Henricus et Maria supradicti post obitum suum domum suam in Oxonia iuxta portam australem que sita est inter domum priorisse de Stodleye ex una parte et domum Walteri le Seler ex altera iuxta ecclesiam prout in carta feffamenti inde nobis confecta plenius continetur Et ut []