Charter Document - 00910448

Charter Document - 00910448


Charter Number: 00910448
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1280 - 1281
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f100v)

Charter:

Pateat uniuersis et singulis Christi fidelibus quod nos I miseracione diuina abbas Egnesham et eiusdem loci conuentus dedimus [] Iohanni de Iueten quoad uixerit custodiam porte abbathie nostre ita quod dictus Iohannes dictum officium fideliter et sine aliqua fraude custodiat et dirripientes bona monasterii pro posse suo impediat Uolumus etiam quod dictus Iohannes singulis diebus quando dompnus abbas domi fuerit coram ipso cum seruientibus suis comedat In absencia uero dompni abbatis uel si dictus Iohannes fuerit infirmus recipiat singulis diebus de cellario nostro unum panem monachalem et unum galonem et dimidium ceruisie conuentualis et unum ferculum de coquina abbatis et quod cellerarius prouideat sibi unam robam sicut seruientes abbatis habent Et quod habeat foragium ad unum equum sicut alii seruientes abbatis Idem quoque Iohannes sumptibus dictorum abbatis et conuentus quo eum dicti abbas et conuentus pro negociis suis mittere uoluerint ibit sine quacunque contradiccione quociens sibi uiderint expedire Si uero dictus Iohannes deliquerit quod absit uolumus quod dictum delictum per uisum bonorum et legalium hominum emendetur per subtraccionem sue liberacionis si necesse fuerit in hac parte Super quibus omnibus et singulis prestitit nobis dictus Iohannes sacramentum fidelitatis Pro hac autem donacione [] dedit nobis dictus Iohannes triginta marcas in gersummam Et ut [] dat in capitulo nostro die Iouis proxima ante festum Purificacionis beate Marie anno domini mcc octogesimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Pateat uniuersis et singulis Christi fidelibus quod nos I miseracione diuina abbas Egnesham et eiusdem loci conuentus dedimus [] Iohanni de Iueten quoad uixerit custodiam porte abbathie nostre ita quod dictus Iohannes dictum officium fideliter et sine aliqua fraude custodiat et dirripientes bona monasterii pro posse suo impediat Uolumus etiam quod dictus Iohannes singulis diebus quando dompnus abbas domi fuerit coram ipso cum seruientibus suis comedat In absencia uero dompni abbatis uel si dictus Iohannes fuerit infirmus recipiat singulis diebus de cellario nostro unum panem monachalem et unum galonem et dimidium ceruisie conuentualis et unum ferculum de coquina abbatis et quod cellerarius prouideat sibi unam robam sicut seruientes abbatis habent Et quod habeat foragium ad unum equum sicut alii seruientes abbatis Idem quoque Iohannes sumptibus dictorum abbatis et conuentus quo eum dicti abbas et conuentus pro negociis suis mittere uoluerint ibit sine quacunque contradiccione quociens sibi uiderint expedire Si uero dictus Iohannes deliquerit quod absit uolumus quod dictum delictum per uisum bonorum et legalium hominum emendetur per subtraccionem sue liberacionis si necesse fuerit in hac parte Super quibus omnibus et singulis prestitit nobis dictus Iohannes sacramentum fidelitatis Pro hac autem donacione [] dedit nobis dictus Iohannes triginta marcas in gersummam Et ut [] dat in capitulo nostro die Iouis proxima ante festum Purificacionis beate Marie anno domini mcc octogesimodate