Charter Document - 00910439

Charter Document - 00910439


Charter Number: 00910439
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1268 - 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f99r)

Charter:

Omnibus [] Lucia que fuit uxor Thome filii Henrici molendinarii de Karsintone salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra quod ego Lucia in ligia uiduitate mea reddidi concessi relaxaui et omnino quietum clamaui deo et beate Marie de Eignesham [] illud mesuagium cum curtilagio et suis ubique pertinentiis in Kersintona de quo predictus Thomas maritus meus et ego de predictis monachis fuimus coniunctim feoffati ad utramque uitam nostram tantum ita quod nec ego nec aliquis nomine meo in dicto mesuagio aliquod ius siue clamium aliquo tempore exigere uel uendicare poterimus Pro hac autem remissione [] dederunt michi predicti monachi quolibet anno uite mee unum quarterium frumenti ad festum sancti Petri quod dicitur ad uincula In cuius [] hiis testibus Edmundo Padi Simone Ponchard Iohanne le Blount de Karsintone Ricardo Halewy Iohanne Morel de Eygnesham et aliis multis