Charter Document - 00910432

Charter Document - 00910432


Charter Number: 00910432
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Petition
Date: 1278
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f97v)

Charter:

Uenerande religionis uiris dominis et amicis si placet in Christo karissimo domino priori Wygorniensi et eiusdem loci conuentui Nicholaus rector ecclesie de Mikeltona salutem in domino sempiternam Quia dignum est quod serui qui deo deuote continue famulantur in suis iuribus et possessionibus quantum possibile fuerit tueantur ac religiosi uiri monachi de Egnesham deo deuoti in quarumdam decimarum possessione in parochia mea predicta hactenus extiterunt et a tempore a quo non extat memoria eas pacifice percipere consueuerunt laudabilem prerogatiuam dictorum religiosorum qui mei sunt patroni attendens et quod super dictis decimis longissima prescriptione sunt muniti uos omni qua possum affeccione diligenter exoro humiliter et deuote quatinus dictas decimas quas dominus meus episcopus me presente et consentiente prefatis religiosis confirmauit prout per litteras suas patentes uobis liquere poterit euidenter eisdem religiosis confirmare uelitis intuitu karitatis et eo si placet libencius quod ex corde pro eis rogo et dicte confirmacioni meum prebeo consensum quod uobis et omnibus quorum interest notum facio per presentes Datum apud Islep die sancti Romani episcopi anno domini mcclxx octauo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Uenerande religionis uiris dominis et amicis si placet in Christo karissimo domino priori Wygorniensi et eiusdem loci conuentui Nicholaus rector ecclesie de Mikeltona salutem in domino sempiternam Quia dignum est quod serui qui deo deuote continue famulantur in suis iuribus et possessionibus quantum possibile fuerit tueantur ac religiosi uiri monachi de Egnesham deo deuoti in quarumdam decimarum possessione in parochia mea predicta hactenus extiterunt et a tempore a quo non extat memoria eas pacifice percipere consueuerunt laudabilem prerogatiuam dictorum religiosorum qui mei sunt patroni attendens et quod super dictis decimis longissima prescriptione sunt muniti uos omni qua possum affeccione diligenter exoro humiliter et deuote quatinus dictas decimas quas dominus meus episcopus me presente et consentiente prefatis religiosis confirmauit prout per litteras suas patentes uobis liquere poterit euidenter eisdem religiosis confirmare uelitis intuitu karitatis et eo si placet libencius quod ex corde pro eis rogo et dicte confirmacioni meum prebeo consensum quod uobis et omnibus quorum interest notum facio per presentes Datum apud Islep die sancti Romani episcopi anno domini mcclxx octauodate