Charter Document - 00910427

Charter Document - 00910427


Charter Number: 00910427
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279 - 1280
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f97r)

Charter:

Sciant [] quod ego Walterus Mobray dedi [] domino Iohanni abbati Eygneshamie [] unam soldam in magno uico Oxonie in parochia sancti Martini scilicet illam que sita est inter soldam quondam Ade Feteplace ex parte boreali et soldam quondam Nicholai Stokwelle ex parte australi de qua quidem solda predicti monachi suo perpetuo duodecim solidos annualis redditus deberent recepisse habendam et tenendam dictam soldam de me et heredibus meis uel meis assignatis predictis monachis et suis successoribus libere quiete plenarie integre bene et in pace sicut puram liberam et perpetuam decet elemosinam ita tamen quod in dicta solda siue suis pertinentiis aliquod clamium tocius uel partis ego predictus Walterus siue heredes mei uel mei assignati uel aliquis alius siue alii nomine nostro exigere de cetero non poterimus siue uendicare Et ego [] In cuius [] hiis testibus Henrico Oweyn tunc maiore Oxonie N de King[eston] Willelmo le Spicer Philippo de Ow Iohanne de Ow et multis aliis