Charter Document - 00910414

Charter Document - 00910414


Charter Number: 00910414
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1268 - 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f94r)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Symon de Coquina et Amicia uxor mea reddidimus concessimus relaxauimus et quietum clamauimus Iohanni miseracione diuina abbati Egneshamie et eiusdem loci conuentui totum illud mesuagium cum curtilagio et crofto sine aliquo retinemento cum pertinentiis excepta terra arrabili in campo de Egnesham uidelicet illud quod Thomas de ecclesia qui fuit primus maritus predicte Amicie aliquando tenuit habendum et tenendum dictis abbati et conuentui et eorum successoribus libere quiete solute honorifice et pacifice in perpetuum ita quod ego Symon nec Amicia uxor mea nec heredes nostri nec aliquis per nos nec nomine nostro in dicto mesuagio curtilagio et crofto cum pertinentiis excepta predicta terra ius uel clamium de cetero exigere uel uendicare poterimus Pro hac autem reddicione [] dederunt nobis predicti abbas et conuentus uiginti solidos Et ut [] hiis testibus Willelmo de Sancto Audoeno balliuo de Wodestoke Iohanne Pady de Carsintone Ricardo Halewy Waltero le Marescal Iohanne Bakun Iohanne Morel et aliis