Charter Document - 00910412

Charter Document - 00910412


Charter Number: 00910412
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1268 - 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f93r)

Charter:

Omnibus [] Stephanus Catroke de Herdwicke salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me remisisse et relaxasse et omnino quiete clamasse pro me et heredibus meis et meis assignatis domino Iohanni abbati Egneshamie et eiusdem loci conuentui et suis successoribus totum ius et clamium quod habui uel aliquo iure habere potui in quadam liberacione quam ego et antecessores mei ab eisdem annuatim die sancti Bartholomei apostoli in celario suo de Egnesham solebamus percipere racione cuiusdam prati iuxta Cnithebrugge in campo de Brithelminton quod antecessores mei predictis abbati et conuentui in liberam puram et perpetuam dederunt elemosinam fuit autem liberacio talis uidelicet quatuor panes monachales quatuor lagene seruisie conuentualis duo fercula coquine quedam porcio salis et casei ita tamen quod nec ego uel heredes mei uel mei assignati uel aliquis nomine meo in dicta liberacione relaxata et quiete clamata pro decem solidis et duobus bussellis frumenti racione alicuius terre seu prati siue aliquo alio iure aliquod ius uel clamium de cetero exigere poterimus uel uendicare In cuius [] Hiis testibus Roberto le forester de Cleford Roberto le Barthelot de eadem Willelmo Fremon de Schifford Willelmo Fremon de Stanlake Willelmo Deme de eadem et aliis