Charter Document - 00910411

Charter Document - 00910411


Charter Number: 00910411
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1268 - 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f93r)

Charter:

Omnibus [] Willelmus filius Roberti le Blund de Herdewick salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra me remisisse et relaxasse et omnino quiete clamasse pro me et heredibus meis et meis assignatis domino Iohanni abbati Egneshamie et eiusdem loci conuentui et suis successoribus totum ius et clamium quod habui uel aliquo iure habere potui in quadam liberacione quam ego et antecessores mei ab eisdem annuatim die sancti Bartholomei apostoli in celario suo de Egnesham solebamus percipere racione cuiusdam prati iuxta Cnithebrugge in campo de Brithelminton quod antecessores mei predictis abbati et conuentui in liberam puram et perpetuam dederunt elemosinam fuit autem liberacio talis uidelicet quatuor panes monachales quatuor lagene seruisie conuentualis duo fercula coquine quedam porcio salis et casei ita tamen quod nec ego uel heredes mei uel mei assignati uel aliquis nomine meo in dicta liberacione relaxata et quiete clamata pro decem solidis et duobus bussellis frumenti racione alicuius terre seu prati siue aliquo alio iure aliquod ius uel clamium de cetero exigere poterimus uel uendicare In cuius [] hiis testibus Rogero Harang de Wytteneya Roberto le forester de Cleford Roberto Barthelot de eadem Willelmo le frankeleyn de Schyfford Willelmo le frankeleyn de Stanlake et aliis