Charter Document - 00910407

Charter Document - 00910407


Charter Number: 00910407
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1272
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f92v)

Charter:

Henricus dei gracia [rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitanie] uicecomiti Oxonie salutem Quia constat nobis per inquisicionem quam fieri fecimus quod abbas de Oseneia abbas de Egnesham prior de Sancta Frideswida et abbatissa de Godestowe et eorum predecessores nunquam consueuerunt talliari occasione tenementorum suorum que habent in uilla Oxonie tibi precipimus quod [de] demanda quam burgenc[es] nostri Oxonie faciunt predictis abbatibus priori abbatisse de diuersis tallagiis occasione tenementorum suorum predictorum eis pacem habere faciatis et aueria eorum seu catalla si que capta fuerint occasione predicta eis deliberes Teste Rogero de la Leye apud Westmonasterium xvi die Maii anno regni nostri lvi