Charter Document - 00910405
Charter Number: | 00910405 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1268 - 1281 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f92r) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod hec est conuencio facta inter Matildem Harang et Petrum personam de Northone scilicet quod ego Mathildis pro dei amore et pro animabus antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam in uiduitate mea dedi [] deo et ecclesie uestre parochiali beati Petri de Northone et Petro eiusdem ecclesie persone et successoribus eius totam terram meam cum arboribus ibidem crescentibus que scilicet terra est proxima ultra aquam fossati et uiuarii mei uersus curiam dicti persone quatinus terra eius et fossatum meum et uiuarium insimul durant tenendam et habendam sibi et successoribus suis de me et heredibus meis libere et quiete salua tamen michi et heredibus meis uia competenti iuxta aquam ad circuiendum uel piscandum uel etiam fossatum curandum scilicet de ramis et foliis arborum nec dictus Petrus uel aliquis successorum suorum in predicta etiam terra aliquid plantabit quod sit ad nocumentum predicti fossati et uiuarii Et ut []