Charter Document - 00910396
Charter Number: | 00910396 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1268 - 1281 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f90v) |
Charter:
Sciant [] quod ego Robertus Bokepot de Wittheneye de bona uoluntate Ysabelle de ecclesia uxoris mee dedi [] deo et ecclesie beate Marie de Egnesham [] medietatem domus que quondam fuit Thome de Lardario in uilla de Egnesham et sita est inter domum Ricardi le Bollocherde ex parte una et domum Ricardi Baldoc ex altera illam uidelicet medietatem que propinquior est domui Ricardi Baldoc una cum curtillagio et terra campestri adiacentibus et omnibus aliis suis ubique pertinentiis Dedi insuper unum denarium annui redditus quem percipere consueui de Iohanne portario de Egnesham ad Pascha pro una acra et dimidia terre arabilis in campis de Egnesham habenda et tenenda de me et heredibus meis sibi et successoribus suis libere et quiete bene et in pace in perpetuum Pro hac autem donatione [] dederunt michi predicti monachi predicte ecclesie uiginti solidos sterlingorum pre manibus in gersummam Ego uero dictus Robertus Bokepot [] Et ut []