Charter Document - 00910395
Charter Number: | 00910395 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f90v) |
Charter:
R miseracione diuina Lincolniensis episcopus dilectis in Christo filiis dei gracia abbati de Egnesham et eiusdem loci conuentui salutem graciam et benediccionem Zelus religionis qui apud nos feruere dinoscitur et affectio peculiaris quam ad monasterium uestrum quod de nostro est patronatu semper habuimus et habemus nos inducunt ut illud oportunis muniamus fauoribus et prosequamur beniuolencia gracie specialis Cum igitur decimas quasdam infra limites parochiarum de Stoke Abbatis et de Cherleburia inpresenciarum percipiatis pacifice et eas sicut ueraciter intelleximus per ceperitis ab antiquo ne super possessione et perceptione huiusmodi quorumcunque malignancium insultibus perturbemini ut ipsas in posterum libere sicut hactenus consueuistis percipere et in pios usus uestros conuertere ac per hoc ad exercenda misericordie opera quibus pro uiribus intenditis copiosius possitis sufficere uobis et monasterio uestro tenore presencium concedimus et possessionem seu percepcionem predictam quantum ad nos ut ad loci dioecesanum pertinet acceptantes et gratificantes eas uobis et monasterio uestro auctoritate pontificali confirmamus Ualete Datum Lidinthon [v Kalendas Aprilis anno domini mcc septuagesimo et Pontificatus nostri xii]
Markups
Names Markup:
R miseracione diuina Lincolniensis episcopus dilectis in Christo filiis dei gracia abbati de Egnesham et eiusdem loci conuentui salutem graciam et benediccionem Zelus religionis qui apud nos feruere dinoscitur et affectio peculiaris quam ad monasterium uestrum quod de nostro est patronatu semper habuimus et habemus nos inducunt ut illud oportunis muniamus fauoribus et prosequamur beniuolencia gracie specialis Cum igitur decimas quasdam infra limites parochiarum de Stoke Abbatisproperty et de Cherleburia inpresenciarum percipiatis pacifice et eas sicut ueraciter intelleximus per ceperitis ab antiquo ne super possessione et perceptione huiusmodi quorumcunque malignancium insultibus perturbemini ut ipsas in posterum libere sicut hactenus consueuistis percipere et in pios usus uestros conuertere ac per hoc ad exercenda misericordie opera quibus pro uiribus intenditis copiosius possitis sufficere uobis et monasterio uestro tenore presencium concedimus et possessionem seu percepcionem predictam quantum ad nos ut ad loci dioecesanum pertinet acceptantes et gratificantes eas uobis et monasterio uestro auctoritate pontificali confirmamus Ualete Datum Lidinthonlocation [v Kalendas Aprilis anno domini mcc septuagesimo et Pontificatus nostri xiidate]