Charter Document - 00910392

Charter Document - 00910392


Charter Number: 00910392
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f90r)

Charter:

Notandum quod subscripta inquisicio facta fuit apud Sloutre coram domino Radulfo de Hengham iusticiario die Mercurii proxima post festum sancti Mathei anno domini mcclx nono et continetur in rotulo iusticiarii in forma subscripta Cum contentio esset mota inter balliuum de Fiscano et abbatem de Egnesham de secta quam balliuus exigebat de predicto abbate pro quodam tenemento quod predictus abbas tenet in Wyke in libertate ista tandem consenserunt in quandam inquisicionem faciendam in hac forma scilicet quod inquiratur per iuratores de consensu parcium electos de cuiusmodi secta dominus rex fuit in seysina de hiis qui tenuerunt tenementum quod predictus abbas modo tenet anno et die quo dominus rex dedit abbati de Fiscamp hundredum de Salemannesbur in escambium et quod status ille inter eos in posterum teneatur Iuratores dicunt super sacramentum suum quod eo tempore quo dominus rex dedit abbati de Fiscamp hundredum de Salemannesbur duo liberi homines de Wyke tenuerunt tenementum quod abbas de Egnesham modo tenet et quod predicti homines facere consueuerunt duas sectas per annum ad predictum hundredum quando generales inquisiciones fieri solebant pro pace domini regis seruanda Solebant etiam uenire ad predictum hundredum quando latro fuit in eo iudicandus Item si placitum uel contentio esset in eodem hundredo inter dominum regem et archiepiscopum Ebor et alios participes suos in hundredo isto uel inter alios magnates iudicium esset faciendum in tali casu quod magnates noluerunt iudicium recipere nisi omnes pares sui essent presentes tunc ad tale forciamentum cur[ie] solebant predicti homines uenire Et quesiti si per breue de recto in libertate ista placitand[o] uel in alio casu solebant predicti homines facere sectam quam in casibus predictis precise dicunt quod non Dicunt etiam quod cum dominus rex percipere consueuisset viii solidos per annum de uillata de Wyke pro pulcre placitando predicti homines nec aliquis liber homo solebat contribuere ad predictos octo solidos Immo de uillanis solebant percipi predicti octo solidi

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Notandum quod subscripta inquisicio facta fuit apud Sloutre coram domino Radulfo de Hengham iusticiario die Mercurii proxima post festum sancti Mathei anno domini mcclx nonodate et continetur in rotulo iusticiarii in forma subscripta Cum contentio esset mota inter balliuum de Fiscano et abbatem de Egnesham de secta quam balliuus exigebat de predicto abbate pro quodam tenemento quod predictus abbas tenet in Wyke in libertate ista tandem consenserunt in quandam inquisicionem faciendam in hac forma scilicet quod inquiratur per iuratores de consensu parcium electos de cuiusmodi secta dominus rex fuit in seysina de hiis qui tenuerunt tenementum quod predictus abbas modo tenet anno et die quo dominus rex dedit abbati de Fiscamp hundredum de Salemannesbur in escambium et quod status ille inter eos in posterum teneatur Iuratores dicunt super sacramentum suum quod eo tempore quo dominus rex dedit abbati de Fiscamp hundredum de Salemannesbur duo liberi homines de Wyke tenuerunt tenementum quod abbas de Egnesham modo tenet et quod predicti homines facere consueuerunt duas sectas per annum ad predictum hundredum quando generales inquisiciones fieri solebant pro pace domini regis seruanda Solebant etiam uenire ad predictum hundredum quando latro fuit in eo iudicandus Item si placitum uel contentio esset in eodem hundredo inter dominum regem et archiepiscopum Ebor et alios participes suos in hundredo isto uel inter alios magnates iudicium esset faciendum in tali casu quod magnates noluerunt iudicium recipere nisi omnes pares sui essent presentes tunc ad tale forciamentum cur[ie] solebant predicti homines uenire Et quesiti si per breue de recto in libertate ista placitand[o] uel in alio casu solebant predicti homines facere sectam quam in casibus predictis precise dicunt quod non Dicunt etiam quod cum dominus rex percipere consueuisset viii solidosnumeral per annum de uillata de Wyke pro pulcre placitando predicti homines nec aliquis liber homo solebat contribuere ad predictos octo solidos Immo de uillanis solebant percipi predicti octo solidi