Charter Document - 00910369
Charter Number: | 00910369 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim, Obligation |
Date: | 1268 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f85v) |
Charter:
Uniuersis [Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris] Ricardus de Maysmor salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra quod cum ego [de] abbate et conuentui de Eygnesham coram iusticiariis domini regis apud Oxoniam itinerantibus anno regni regis Henricus filii Iohannis regis quinquagesimo secundo quandam pecunie summam exegissem eandem dictis abbati et conuentui bona uoluntate mea et debite gratitudinis contemplacione precise et expresse remisi et quietam clamaui in perpetuum Insuper etiam promisi et tenore presencium me obligaui quod dictos religiosos de cetero non infestato nec in aliquo per aliquos aliquando infestari procurabo dum tamen dicti religiosi de dimidia marca argenti et una roba quamdiu uixero annuatim ad festum sancti Michaelis de eisdem percipiendis michi satisfaciant competenter sed magis eorundem honorem et domus sue promocionem per me et per alios pro posse meo in perpetuum procurabo Si uero contingat contra presencium tenorem me in aliquo uenire quod absit renuncio omni excepcioni cauillacioni impetracioni et omni iuris remedio canonici et ciuilis quod michi possit racione premissorum in aliquo prodesse et dictis religiosis obesse In cuius [rei testimonium presentibus scriptis sigillum meum apposui] Datum die Sabbati proxima ante festum sancti Kenelmi regis et martyris anno domini MCCLX octauo
Markups
Names Markup:
Uniuersis [Christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris] Ricardus de Maysmor salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra quod cum ego [de] abbate et conuentui de Eygnesham coram iusticiariis domini regis apud Oxoniamlocation itinerantibus anno regni regis Henricus filii Iohannis regis quinquagesimo secundodate quandam pecunie summam exegissem eandem dictis abbati et conuentui bona uoluntate mea et debite gratitudinis contemplacione precise et expresse remisi et quietam clamaui in perpetuum Insuper etiam promisi et tenore presencium me obligaui quod dictos religiosos de cetero non infestato nec in aliquo per aliquos aliquando infestari procurabo dum tamen dicti religiosi de dimidia marca argenti et una roba quamdiu uixero annuatim ad festum sancti Michaelis de eisdem percipiendis michi satisfaciant competenter sed magis eorundem honorem et domus sue promocionem per me et per alios pro posse meo in perpetuum procurabo Si uero contingat contra presencium tenorem me in aliquo uenire quod absit renuncio omni excepcioni cauillacioni impetracioni et omni iuris remedio canonici et ciuilis quod michi possit racione premissorum in aliquo prodesse et dictis religiosis obesse In cuius [rei testimonium presentibus scriptis sigillum meum apposui] Datum die Sabbati proxima ante festum sancti Kenelmi regis et martyris anno domini MCCLX octauodate