Charter Document - 00910367
Charter Number: | 00910367 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f85r) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Frankelanus filius Roberti Frankelani de Eygnesham concessi relaxaui et quieta clamaui et presenti carta mea confirmaui pro me et heredibus meis dominis abbati et conuentui de Eygnesham et eorum successoribus et omnibus eorum libere tenentibus omnia mesuagia cum terris et pratis et omnibus suis ubique pertinenciis sine aliquo retenemento que quidem mesuagia cum terris et pratis et suis pertinenciis ab eisdem et eorum libere tenentibus per breue domini regis exegi coram iusticiariis apud Oxoniam itinerantibus anno regni regis Henrici filii Iohannis regis quinquagesimo secundo et totum clamium et ius quod ego dictus Robertus filius Roberti Frankelani nomine Ade Crollebacun aui mei seu Roberti Frankelani patris mei habui uel habere potui in dictis mesuagiis cum terris et pratis et omnibus suis ubique pertinenciis seu in quocunque alio iure uel clamio quod habere potui in quocunque alio mesuagio seu terris et pratis in uilla et campis de Eygnesham dictis abbati et conuentui et eorum successoribus seu eorum libere tenentibus et eorum heredibus pro me et heredibus meis concessi relaxaui et quietum clamaui in perpetuum ita quod nec ego Robertus nec heredes mei seu aliquis nomine nostro aliquod ius uel clamium in predictis terris una cum mesuagiis et pratis et suis ubique pertinenciis sicut predictum est de cetero habere seu exigere uel uendicare poterimus habenda et tenenda dictis abbati et conuentui et eorum successoribus seu eorum libere tenentibus et eorum heredibus libere et quiete bene et in pace et solute ab omnibus seruieiis secularibus et demandis in perpetuum Ego uero [] Pro hac autem concessione [] dederunt et concesserunt michi abbas et conuentus quamdiu uixero quod stem in eorum seruicio infra abbatiam suam in aula hospitum seu in osteleria religiosorum prout dicti abbas et conuentus melius uoluerint sicut in carta inde michi confecta plenius et expressius continetur Et ut [] hiis testibus dominis Willelmo de Harecurt et Roberto Maudut militibus Henrico de la Wade Roberto le Eyr tunc balliuo de Wodestoke Iohanne portario de Eygnesham Iohanne Etun Ada Auenel et multis aliis