Charter Document - 00910366
Charter Number: | 00910366 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1268 - 1281 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f84v) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Iohannes Etone de Egnesham salutem in domino sempiternam Nouerit uniuersitas uestra quod ego Iohannes Etone et Cecilia uxor mea dedimus [] dominis abbati et conuentui de Eygnesham unam acram terre arrabilis in campo de Finstoke de assarto de mensura domini regis quam habuimus sicut heritagium dicte Cecilie uxoris mee que quidem iacet iuxta Menigweye habendam et tenendam de nobis et heredibus nostris sibi et successoribus suis libere et quiete bene et in pace in perpetuum Pro hac autem concessione donacione et presentis carte nostre confirmacione dederunt et concesserunt nobis dicti abbas et conuentus in excambium et per extentam quinque acras et unam rodam in camp[o] de Eygnesham uidelicet in Langdale duas acras quarum una iacet inter terram Petri de la Bure et terram Walteri Bacun et alia acra iacet inter terram Ricardi Prepositi et terram Hugonis Prepositi et dimidiam acram apud Wakwed inter terram Ricardi Prepositi et terram Willelmi filii sui et duas dimidias ex altera parte de Cherebrugge quarum una iacet inter terram Walteri le Palmer et terram relicte Walteri Prepositi et alia dimidia acra inter terram elemosinarii et terram Ricardi Prepositi et tres rodas apud Wdelongemannecroft quarum una roda iacet inter terram Hugonis Thomas et terram elemosinarii et alie due rode facientes dimidiam acram inter terram elemosinarii et terram relicte Roberti de Haneberg et dimidiam acram apud Wdecroft que se extendit in Ludemere et iacet inter terram Iohannis Morel et terram Petri de la Bure et dimidiam acram inter le Wawes inter terram elemosinarii et terram Ade de Sypforde et dimidiam acram que se extendit ultra uiam de Bladene et iacet inter terram Ricardi Prepositi et terram Walteri le Paumer Dederunt etiam michi dicti abbas et conuentus in escambium pro domo mea extra ianuam unam acram terre in Langedale unde dimidia acra iacet inter terram elemosinarii et terram Henrici de la Hulle et alia dimidia acra iacet inter terram eorundem in eodem forlung habendas et tenendas nobis et heredibus nostris de dictis abbate et conuentu cum omnibus libertatibus ad dictam terram pertinentibus Si uero contingat quod nos coniunctim uel diuisim dictos abbatem et conuentum de dicta terra inplacitemus et dicta terra fuerit nobis ut dictum est coniunctim seu dicte Cecilie uxori mee diuisim iudicialiter tanquam ius suum hereditari[um] data quod absit concedimus pro nobis et heredibus nostris quod dicti abbas et conuentus possint totam predictam terram quam ab eis recepimus ut predictum est in escambium per extentam libere tanquam suam propriam ingredi et sine aliqua contradiccione in perpetuum retinere Dicti uero abbas et conuentus totam predictam terram quam nos ut predictum est ab eis recepimus in escambium nobis et heredibus nostris warantizabunt acquietabunt et defendent quamdiu terram quam de nobis habent pro eadem in bona pace possederint Et ut hec omnia supradicta rata sint et stabilia in perpetuum presenti scripto cyrograffato tam dicti abbas et conuentus quam ego dictus Iohannes hinc inde sigilla nostra apposuimus Hiis testibus dominis Willelmo de Harecurt et Roberto Maudut militibus Henrico de la Wade Roberto le Eyr tunc balliuo de Wodestoke Iohanne portario de Eygnesham Ade Auenel Iohanne Morel et multis aliis