Charter Document - 00910358
Charter Number: | 00910358 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1264 - 1268 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f83r) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alexander abbas Egneshamie et conuentus eiusdem loci dedimus et concessimus et quietum clamauimus Philippo de Ou decem solidos annui redditus quos recipere consueuimus de selda que quondam fuit Willelmi de Ou in magno uico Oxonie que iacet inter seldam Ade Feteplace ex parte australi et seldam Galfridi Aurifabri ex parte boreali in parochia sancti Martini habendum et tenendum predicto Philippo et heredibus suis seu assignatis libere quiete pacifice et integre in perpetuum Pro hac autem donacione [concessione et quieta clamacione] dedit nobis predictus Philippus octo marcas sterlingorum per manibus Ut hec igitur [nostra donacio concessio et quieta clamacio rata et stabilis et sine dolo inconcussa permaneant hanc cartam sigillorum nostrorum impressione roborauimus his testibus] []