Charter Document - 00910355

Charter Document - 00910355


Charter Number: 00910355
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1264 - 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f82v)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Alexander [] Nouerit uniuersitas uestra nos dedisse [concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse] Roberto Coco pro homagio et seruicio suo et pro sex marcis argenti quas nobis dedit per manibus in gersummam totum tenementum illud integre cum pertinenciis in nouo burgagio in Egnesham quod fuit aliquando Ade filii Willelmi de Oxonia excepta quadam parua domo cum curtillagio eiusdem tenementi quam idem Adam antea uendiderat precentori de Egnesham quod quidem tenementum iacet iuxta tenementum Walteri Auenel ex parte australi tenendum et habendum de nobis et successoribus nostris eidem Roberto et heredibus suis adeo libere et quiete sicut prefatus Adam uel antecessores sui illud umquam melius et liberius tenuerunt reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris quatuor solidos ad quatuor anni terminos uidelicet ad festum sancti Thome apostoli duodecim denarios et ad festum sancte Marie Martialis duodecim denarios et ad Natiuitatem beati Iohannis Baptiste duodecim denarios et ad festum sancti Michaelis duodecim denarios et elemosinario de Egnesham duas solidos eisdem terminis pro omnibus seruiciis consuetudinibus et secularibus demandis nobis uel successoribus nostris contingentibus in perpetuum Et nos [et successores nostri prefatum tenementum integre cum pertinentiis secundum formam prescriptam prefato Roberto et heredibus suis contra omnes gentes warantizabimus in perpetuum] Et ut [hec nostra donacio concessio et presenti carte nostre confirmacio robur optineant firmitatis in perpetuum hoc presens scriptum sigillorum nostrorum inpressione roboramus His testibus] []