Charter Document - 00910347

Charter Document - 00910347


Charter Number: 00910347
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f81v)

Charter:

H dei gracia [] Prohibemus tibi ne sequatis placitum in curia Christianitatis de laico feodo Nicholai abbatis Egnesham in Histona ubi nuper in curia nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium arramiata fuit quedam assisa noue dissaisine inter te et Adam tunc abbatem Egnesham predicti abbatis qui nunc est predecessorem et unde idem abbas recessit sine die uersus te per consideracionem eiusdem curie nostre et unde si placitum illud in curia Christianitatis procederet hoc esset in contemptum curie nostre et ad infirmandum iudicium in curia nostra prius factum quia huiusmodi placita pertinent ad coronam et dignitatem nostram Et scias quod si placitum illud contra hanc prohibicionem sequi presumpseris nos ad te grauiter capiemus Teste []

Source (click image below to view full size)