Charter Document - 00910346

Charter Document - 00910346


Charter Number: 00910346
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f81r)

Charter:

H dei gracia [] uenerabili patri in Christo H eadem gracia Eliensi episcopo salutem Ostensum est nobis quod cum Robertus de Norforc in curia nostra coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium nuper tulisset assisam noue dissaisine uersus Adam tunc abbatem de Egneshamia predecessorem Nicholai nunc abbatis de Egneshamia de libero tenemento in Histona et idem abbas Ada tunc per consideracionem eiusdem curie nostre recessisset sine die uersus eundem Robertum et eo quod pueri quos idem Robertus in eadem curia produxit et quos habuerat de Agnete quondam uxore sua cuius hereditas tenementum illud fuit de quo assisa illa fuit arramiata et racione quorum puerorum idem Robertus clamauit tenementum illud tenend in uita sua secundum regni nostri consuetudinem nati fuerunt ante matrimonium contractum inter ipsum Robertum et predictam Agnetem sicut recognitum fuit in eadem curia nostra et per confessionem ipsius Roberti et per hoc quod idem Robertus prius fuerat in prefata curia nostra coram eisdem iusticiariis nostris apud Westmonasterium cum predicta Agnete que ibi tunc placitauit sicut seruiens ipsius Agnetis nulla facta mencione in breui ipsius Agnetis quod uirum haberet predictus Robertus super hoc in contemptum curie nostre et ad infirmandum iudicium in curia nostra factum trahit predictum abbatem in placitum in curia Christianitatis coram uobis auctoritate litterarum domini pape de legitimacione predictorum puerorum ut sic in bonis paternis et maternis succedere ualeant et quia hoc est manifeste contra coronam et dignitatem nostram uobis prohibemus ne placitum illud inter eosdem Robertum et abbatem teneatis Nos autem cum predicti pueri ad nos uenerint in curia nostra de predicto tenemento iusticiam eis exhibebimus sicut et debemus ubi si bastardia obiciatur eisdem secundum dignitatem nostram et regni nostri consuetudinem mandabimus ordinario eorundem ut de ipsorum legittimacione cognoscat Teste []

Source (click image below to view full size)