Charter Document - 00910344

Charter Document - 00910344


Charter Number: 00910344
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1228
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f81r)

Charter:

Assisa uenit recognitura si Adam abbas de Egnesham Th[omas] le Messer Willelmus Dusing et Henricus Coch iniuste [] dissaisissent Robertum de Norfoc de libero tenemento suo in Histona post [] Et abbas uenit et dicit quod predictus Robertus habuit tenementum unde assisa arramiata est cum Agnete uxore eius et quando ipsa mortua fuit uenerunt homines sui statim et saisiauerunt tenementum illud in manum abbatis donec rectus heres uenerit ad faciendum eidem abbati pro tenemento illo quod facere deberet et nullam aliam fecerunt dissaisinam et hoc fecerunt firmarii sui saluo iure cuiuslibet Dies datus est eis de audiendo iudicio suo a die sancti Michaelis in uno mense apud Westmonasterium Dampnum xl solid unde xx solid clericis Westmonast Post festum uenit Robertus apud Westmonasterium et perduxit pueros suos quos habuit de predicta Agnete uxore sua racione quorum clamauit tenere tenementum illud tota uita sua secundum legem et consuetudinem regni Et abbas per attornatum suum dicit quod non debet ei nocere quia predictus Robertus desponsauit ipsam Agnetem postquam omnes pueri nati fuerunt per tres menses ante mortem ipsius Agnetis et matrimonium factum fuit apud Fendraiton et hoc offert probare [] Et Robertus dicit quod reuera desponsauit eam apud sanctum Yuonem xii annis elapsis set priuatim quia non fuit ausus desponsare eam solempniter pro amicis et parentibus suis nec pro domino suo cui tunc seruiuit et postea fuit crucesignatus et postquam omnes pueri nati fuerunt uenit ipse apud Fendraton et ibi per consilium amicorum suorum eandem Agnetem in facie ecclesie solempniter desponsauit ut sponsalia plenius scirentur Et abbas dicit quod bene patet quod non desponsauit eam ante predictam solempnitatem apud Fendraiton quia ipsa Agnes inplacitauit ipsum abbatem tribus annis elapsis et tunc stetit idem Robertus cum ea sicut armiger suus nulla facta de eo mencione in breui nec in placito quod esset uir suus et Robertus non potest hoc dedicere quia curia hoc bene recordatur Et ideo consideratum est quod Robertus nichil capit per assisam illam et abbas inde sine die recedat usque ad etatem puerorum saluo tunc iure et clamio puerorum si quid inde habuerint et Robertus in misericordia Istud iudicium factum fuit apud Westmonasterium coram dominis m[artino] de Pateshill S de Segraue R de Lexinton W de Lond et aliis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xiii die scilicet Mercurii proxima post festum sancti Martini ad placitum terminatum ibidem a die sancti Michaelis in unum mensem

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Assisa uenit recognitura si Adam abbas de Egnesham Th[omas] le Messer Willelmus Dusing et Henricus Coch iniuste [] dissaisissent Robertum de Norfoc de libero tenemento suo in Histona post [] Et abbas uenit et dicit quod predictus Robertus habuit tenementum unde assisa arramiata est cum Agnete uxore eius et quando ipsa mortua fuit uenerunt homines sui statim et saisiauerunt tenementum illud in manum abbatis donec rectus heres uenerit ad faciendum eidem abbati pro tenemento illo quod facere deberet et nullam aliam fecerunt dissaisinam et hoc fecerunt firmarii sui saluo iure cuiuslibet Dies datus est eis de audiendo iudicio suo a die sancti Michaelis in uno mense apud Westmonasterium Dampnum xl solidnumeral unde xx solidnumeral clericis Westmonast Post festum uenit Robertus apud Westmonasterium et perduxit pueros suos quos habuit de predicta Agnete uxore sua racione quorum clamauit tenere tenementum illud tota uita sua secundum legem et consuetudinem regni Et abbas per attornatum suum dicit quod non debet ei nocere quia predictus Robertus desponsauit ipsam Agnetem postquam omnes pueri nati fuerunt per tres menses ante mortem ipsius Agnetis et matrimonium factum fuit apud Fendraiton et hoc offert probare [] Et Robertus dicit quod reuera desponsauit eam apud sanctum Yuonem xii annisnumeral elapsis set priuatim quia non fuit ausus desponsare eam solempniter pro amicis et parentibus suis nec pro domino suo cui tunc seruiuit et postea fuit crucesignatus et postquam omnes pueri nati fuerunt uenit ipse apud Fendraton et ibi per consilium amicorum suorum eandem Agnetem in facie ecclesie solempniter desponsauit ut sponsalia plenius scirentur Et abbas dicit quod bene patet quod non desponsauit eam ante predictam solempnitatem apud Fendraiton quia ipsa Agnes inplacitauit ipsum abbatem tribus annis elapsis et tunc stetit idem Robertus cum ea sicut armiger suus nulla facta de eo mencione in breui nec in placito quod esset uir suus et Robertus non potest hoc dedicere quia curia hoc bene recordatur Et ideo consideratum est quod Robertus nichil capit per assisam illam et abbas inde sine die recedat usque ad etatem puerorum saluo tunc iure et clamio puerorum si quid inde habuerint et Robertus in misericordia Istud iudicium factum fuit apud Westmonasterium coram dominis m[artino] de Pateshill S de Segraue R de Lexinton W de Lond et aliis anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xiii die scilicet Mercurii proxima post festum sancti Martini ad placitum terminatum ibidem a die sancti Michaelis in unum mensemdate