Charter Document - 00910343
Charter Number: | 00910343 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Court Record |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f80v) |
Charter:
Henricus dei gracia [] uicecomiti Cantebr[ugie] salutem Si Nicholaus abbas Egneshamie fecerit te securum de clamio suo prosequendo tunc pone per uadium et saluos plegios Robertum de Norfolc quod sit coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in tres septimanas ostensurus quare contra prohibicionem nostram secutus est placitum in curia Christianitatis uersus predictum abbatem de legitimacione puerorum ipsius Roberti occasione infirmandi iudicium coram prefatis iusticiariis nostris apud Westmonasterium nuper rite factum inter predictum Robertum et Adam tunc abbatem Egneshamie predecessorem Nicholai abbatis eiusdem loci de libero tenemento suo in Histona quod idem Robertus clamauit tenere tota uita sua racione predictorum puerorum quos habuerat de Agnete quondam uxore sua ut dicebat et unde recognitum fuit tunc in eadem curia per confessionem ipsius Roberti quod ipsi pueri nati fuerunt ante matrimonium contractum inter ipsum Robertum et predictam Agnetem per quod predictus Adam tunc abbas per iudicium predicte curie nostre remansit in saisina de predicto tenemento saluo iure predictorum puerorum cum ad etatem peruenerint Pro quibus si tunc ad curiam nostram pro iustitia habenda uenerint et bastardia obiciatur eisdem secundum dignitatem nostram et regni nostri consuetudinem mandabimus sicut tenemur eorundem ordinario ut de ipsorum legitimationes cognoscat et cognita ueritate nos inde certificat Nec precedere debet coram ordinario legitimaciones cognicio prius quam inde mandatum nostrum susceperit eo quod si precesserit et legitimacio probata fuerit et nobis fuerit demandata nemini in curia nostra prodesse poterit ad terram recuperandam uel optinendam nisi prius in curia nostra bastardia obiciatur et per iudicium curie nostre ordinario eiusdem cause cognicio a nobis specialiter demandetur audienda Pone etiam per uadium et saluos plegios uenerabilem patrem H Eliensem episcopum quod sit coram prefatis iusticiariis nostris apud Westmonasterium ad predictum terminum ostensurus quare tenuit placitum illud in curia Christianitatis contra prohibicionem nostram et habeas ibi nomina plegiorum et hoc breue Teste W de Raleg apud Westmonasterium quarto die Iulii anno regni nostri xv
Markups
Names Markup:
Henricus dei gracia [] uicecomiti Cantebr[ugie] salutem Si Nicholaus abbas Egneshamie fecerit te securum de clamio suo prosequendo tunc pone per uadium et saluos plegios Robertum de Norfolc quod sit coram iusticiariis nostris apud Westmonasterium a die sancti Michaelis in tres septimanas ostensurus quare contra prohibicionem nostram secutus est placitum in curia Christianitatis uersus predictum abbatem de legitimacione puerorum ipsius Roberti occasione infirmandi iudicium coram prefatis iusticiariis nostris apud Westmonasterium nuper rite factum inter predictum Robertum et Adam tunc abbatem Egneshamie predecessorem Nicholai abbatis eiusdem loci de libero tenemento suo in Histona quod idem Robertus clamauit tenere tota uita sua racione predictorum puerorum quos habuerat de Agnete quondam uxore sua ut dicebat et unde recognitum fuit tunc in eadem curia per confessionem ipsius Roberti quod ipsi pueri nati fuerunt ante matrimonium contractum inter ipsum Robertum et predictam Agnetem per quod predictus Adam tunc abbas per iudicium predicte curie nostre remansit in saisina de predicto tenemento saluo iure predictorum puerorum cum ad etatem peruenerint Pro quibus si tunc ad curiam nostram pro iustitia habenda uenerint et bastardia obiciatur eisdem secundum dignitatem nostram et regni nostri consuetudinem mandabimus sicut tenemur eorundem ordinario ut de ipsorum legitimationes cognoscat et cognita ueritate nos inde certificat Nec precedere debet coram ordinario legitimaciones cognicio prius quam inde mandatum nostrum susceperit eo quod si precesserit et legitimacio probata fuerit et nobis fuerit demandata nemini in curia nostra prodesse poterit ad terram recuperandam uel optinendam nisi prius in curia nostra bastardia obiciatur et per iudicium curie nostre ordinario eiusdem cause cognicio a nobis specialiter demandetur audienda Pone etiam per uadium et saluos plegios uenerabilem patrem H Eliensem episcopum quod sit coram prefatis iusticiariis nostris apud Westmonasterium ad predictum terminum ostensurus quare tenuit placitum illud in curia Christianitatis contra prohibicionem nostram et habeas ibi nomina plegiorum et hoc breue Teste W de Raleg apud Westmonasterium quarto die Iulii anno regni nostri xvdate