Charter Document - 00910325
Charter Number: | 00910325 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1241 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f76v) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Bompas de Hudicote dedi concessi quietum clamaui et presenti carta mea confirmaui Gilbertus dei gracia abbati Egneshamie et eiusdem loci conuentui in liberam puram et perpetuam elemosinam octo denarios anni redditus quos Ranulphus Wigod et Christina uxor eius michi debuerunt de una uirgata terre in willa de Quenton habendum et tenendum predictum seruicium predictis abbati et conuentui libere et quiete bene et in pace integre et solute ab omni seculari seruicio ut liberam puram et perpetuam elemosinam decet cum omnibus pertinenciis homagiis releuiis wardis eschaetis et omnibus aliis seruiciis que de predicta terra habui uel que michi seu heredibus meis accidere possent sine aliquo inde retene mento Ego uero [predictus Willelmus et heredes mei predictis abbati et conuentui omnia prenotata sicut superius dictum est contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus] Pro hac donacione [quietum clamacione et huius carte confirmacione] dederunt michi dicti abbas et conuentus uiginti solidos per manibus Et ut [hec mea donacio et carte confirmacio rata et inconcusse permaneant inperpetuum presenti carte sigillum meum apposui] hiis testibus domino H de Chaueringwrthe domino Henrico de Harecurt et multis aliis