Charter Document - 00910320

Charter Document - 00910320


Charter Number: 00910320
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1258 - 1263
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f74v)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Gilbertus dei gracia abbas Egnesham et eiusdem loci conuentus salutem in domino Ad noticiam uestram uolumus peruenire quod nos cupientes ecclesie Lincolniensis honori prospicere dedimus et concessimus magistro Robertus de Marisco decano Lincolniensi et successoribus suis canonicis Lincolniensibus habentibus prebendam Eylisburie contemplacione beneficiorum que nobis ab ecclesia Lincolniensi sunt collata unam marcam annuam de ecclesia nostra Egneshamie apud capellam de Midiltona sibi et successoribus suis canonicis dicte prebende uel eorum procuratoribus infra octavas sancti Michaelis annuatim soluendam racione decimarum quas habemus et habuimus in parochia ecclesie de Midiltona tempore dicte collationis et concessionis In cuius [rei testimonium] []