Charter Document - 00910314
| Charter Number: | 00910314 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1241 - 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f73r) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Mody de Egnesham dedi [et concessi et hac presenti carta mea confirmaui] deo et ecclesie beate Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam unam acram terre arabilis cum omnibus pertinentiis suis in campo de Egnesham que iacet in Sidelakesham inter terram que fuit Willelmi de Submuro et terram Willelmi le Fouul habendam et tenendam dictis monachis et eorum successoribus libere quiete integre bene et in pace in perpetuum sine aliquo retene mento aut contradictione mei uel heredum meorum Et ego Willelmus Modi [et heredes mei predictam acram terre arabilis cum suis omnibus pertinenciis predictis monachis et eorum successoribus contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus in perpetuum] Pro hac autem donacione [concessione confirmacione warantia] dederunt michi predicti monachi quatuordecim solidos sterlingorum In cuius [rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus] []
