Charter Document - 00910310

Charter Document - 00910310


Charter Number: 00910310
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f72v)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Nicholaus Scissor de Sewelle et Ysabella uxor eius salutem eternam in domino Nouerit uniuersitas uestra nos remisisse et quietum clamasse domino abbati et conuentui de Eggneshame totum ius et clamium quod habuimus uel habere potuimus de tenemento Iuliane filie Iohannis Watemon de Seuewelle et de tenemento Alicie filie Willelmi de Stortone ita quod nec nos nec heredes nostri aliquod ius uel clamium de prefatis tenementis aliquo modo uendicabimus uel uendicare poterimus Pro hac autem remissione et quieta clamacione dedit nobis dictus abbas uiginti solidos in gersummam Et ut hec remissio et quieta clamacio rata et stabilis in perpetuum permaneat huic presenti scripto quia sigillum proprium non habui sigillum domini Hugonis de Tywe apposui Hiis testibus []