Charter Document - 00910297
Charter Number: | 00910297 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1253 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f70r) |
Charter:
Innocencius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii de Egnesham ordinis sancti Benedicti Lincolniensis dyoecesis salutem et apostolicam benedictionem Paci et tranquillitati uestre paterna uolentes in posterum sollicitudine precauere auctoritate uobis presencium indulgemus ut ad recepcionem uel prouisionem alicuius in pensionibus uel aliis ecclesiasticis beneficiis per litteras sedis apostolice uel legatorum eius impetratas per quas non sit ius alicui acquisitum uel etiam impetrandas cogi ab aliquo non possitis absque speciali mandato sedis eiusdem faciente plenam et expressam mencionem de hac indulgencia Nullius ergo omnino hominum [liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contra si gentes autem hoc attemptare presumpserit Indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum] Data Asisi tercio kalendas Augusti pontificatus nostri anno undecim