Charter Document - 00910293

Charter Document - 00910293


Charter Number: 00910293
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f69v)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Cecilia filia Philippi de Cumberwelle dedi concessi quietum clamaui et hac presenti carta mea confirmaui G[ilberto] dei gracia abbati Egneshamie et eiusdem loci conuentui pro salute anime mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam quindecim solidos annui redditus quos michi pro terra de Welde reddere consueuerunt habend[os] et tenend[os] sibi et successoribus suis de me et heredibus meis libere et quiete bene et in pace sicut liberius et quietius puram et perpetuam elemosinam decet tenere in perpetuum Ego uero [dicta Cecilia et heredes mei predictis abbati et conuentui predictum redditum quindecim solidos contra omnes homines et feminas in perpetuum warantizabimus et defendemus] Pro hac autem donacione [concessione et quieta clamacione] dederunt michi dicti abbas et conuentus quindecim marcas argenti per manibus Et ut [hec mea donacio concessio quieta clamacio et presentis carte confirmacio rate et inconcusse permaneat in perpetuum presenti carte sigillum meum apposui]