Charter Document - 00910291
Charter Number: | 00910291 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f69r) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Thomas archidiaconus Totton firmarius de Bamtona salutem in domino Noueritis quod cum homines nostri de Estona consueuerunt annuatim in abbatia de Egnesham die Sancti Bartholomei unum percipere prandium conuenit inter dominum Gilebertum abbatem eiusdem domus et nos quod predicti homines nostri contenti erunt decem et octo denariis annuatim ab eodem abbate pro predicto prandio percipiendis In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Datum apud Bamtonam die Sabbati proxima post festum sancti Barnabe apostoli anno regni regis Henrici xxx septimo que dies Sabbati fuit in uigilia sancte Trinitatis Ualete in domino
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris Thomas archidiaconus Totton firmarius de Bamtona salutem in domino Noueritis quod cum homines nostri de Estona consueuerunt annuatim in abbatia de Egnesham die Sancti Bartholomei unum percipere prandium conuenit inter dominum Gilebertum abbatem eiusdem domus et nos quod predicti homines nostri contenti erunt decem et octo denariis annuatim ab eodem abbate pro predicto prandio percipiendis In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Datum apud Bamtonam die Sabbati proxima post festum sancti Barnabe apostoli anno regni regis Henrici xxx septimo que dies Sabbati fuit in uigilia sancte Trinitatisdate Ualete in domino