Charter Document - 00910284

Charter Document - 00910284


Charter Number: 00910284
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1241 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f68r)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Peseia miles concessi remisi et quietam clamaui inperpetuum pro me et heredibus meis domino G[ilberto] abbati de Egnesham et conuentui eiusdem loci quandam cibacionem quam tenentes mei de Estona in parochia de Bamptona habere consueuerunt quolibet anno apud Egnesham die sancti Bartholomei ita quod nec ego Henricus nec heredes mei nec aliquis successorum siue hominum meorum racione dicte cibacionis a dictis abbate et conuentu uel eorum successoribus aliquid de cetero exigere poterimus in perpetuum Pro hac autem concessione remissione et quieta clamacione dederunt michi dicti abbas et conuentus unam marcam argenti pre manibus Et ut hec mea concessio remissio et quieta clamacio pro me et heredibus meis predicte cibacionis predictorum tenentium meorum de Estona rata et stabilis permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Bardulfo de Cestretona domino Galfrido de Chawesey []