Charter Document - 00910276

Charter Document - 00910276


Charter Number: 00910276
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Court Record
Date: 1251
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f67r)

Charter:

Anno regni regis Henrici xxxv Cecilia relicta Ricardi quondam molendinarii de Fauflor perquisiuit breue regis super abbatem et conuentum de dote sua in una uirgata terre et dimidia et molendino de Fauflor unde dictus Ricardus uir eius fuerat de iure feofatus ut dicebat et eam inde dotare poterat Predicti uero abbas et conuentus per attornatum suum Robertum de Sloutre tunc senescallum eodem anno in octabis sancti Hillarii apud Westmonasterium rogabant ut inquisicio fieret si predictus Ricardus eam dotare posset an non Concessum fuit ibidem ut xii legales homines eligerentur ad inquisicionem faciendam et ob expensas uitandas ad comitatum Oxon fieret inquisicio per sacramentum supradictorum xii et quicquid illi dicerent mitteretur apud Westmonasterium in xv dies post octabas Trinitatis sigillis eorum sigillatum Et sic factum est Et in proxima die Ueneris sequente datum fuit iudicium per dominum Rogerum de Turkeby et dominum Alanum de Watsond tunc iusticiarios domini regis ibidem presentes quod abbas et conuentus dictam terram et molendinum pacifice possiderent in perpetuum et dicta Cecilia in misericordia Dixerant iuratores quod predictus Ricardus molendinarius predictam terram et molendinum tenuerat ad firmam ad terminum uite sue et Emme uxoris sue prime unde Ceciliam uxorem suam non potuit dotare quia non fuerat de iure feofatus Nomina iuratorum sunt hec Rogerus Gulafre de Cercedene Iames le Blunt de Fauflor Iohannes de Gardino de Middletone Robertus Toki Robertus de Cercedene Radulfus de Dichle Robertus de Bradenestan

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno regni regis Henrici xxxvdate Cecilia relicta Ricardi quondam molendinarii de Fauflor perquisiuit breue regis super abbatem et conuentum de dote sua in una uirgata terre et dimidia et molendino de Fauflor unde dictus Ricardus uir eius fuerat de iure feofatus ut dicebat et eam inde dotare poterat Predicti uero abbas et conuentus per attornatum suum Robertum de Sloutre tunc senescallum eodem anno in octabis sancti Hillarii apud Westmonasterium rogabant ut inquisicio fieret si predictus Ricardus eam dotare posset an non Concessum fuit ibidem ut xiinumeral legales homines eligerentur ad inquisicionem faciendam et ob expensas uitandas ad comitatum Oxon fieret inquisicio per sacramentum supradictorum xiinumeral et quicquid illi dicerent mitteretur apud Westmonasterium in xv dies post octabas Trinitatisdate sigillis eorum sigillatum Et sic factum est Et in proxima die Ueneris sequente datum fuit iudicium per dominum Rogerum de Turkeby et dominum Alanum de Watsond tunc iusticiarios domini regis ibidem presentes quod abbas et conuentus dictam terram et molendinum pacifice possiderent in perpetuum et dicta Cecilia in misericordia Dixerant iuratores quod predictus Ricardus molendinarius predictam terram et molendinum tenuerat ad firmam ad terminum uite sue et Emme uxoris sue prime unde Ceciliam uxorem suam non potuit dotare quia non fuerat de iure feofatus Nomina iuratorum sunt hec Rogerus Gulafre de Cercedene Iames le Blunt de Fauflor Iohannes de Gardino de Middletone Robertus Toki Robertus de Cercedene Radulfus de Dichle Robertus de Bradenestan