Charter Document - 00910269
Charter Number: | 00910269 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1241 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f65r) |
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit G[ilbertus] dei gracia abbas Egneshamie et eiusdem loci conuentus salutem in domino Noueritis nos communi consilio capituli nostri et eiusdem assensu unanimi dedisse [concessisse et presenti carta nostra confirmasse] Galfrido filio Heruei de Histon quoddam mesuagium et croftum quod iacet inter mesuagium quod fuit Reginaldi Seful et mesuagium quod fuit Petri Ketilbern cum duabus rodis in campis iacentibus et pertinenciis quarum rodarum una iacet inter terram ecclesie beate Eteldr[ede] de Histona et terram Symonis Godman et altera apud Bessedalle inter terram Hugonis de Empinton et terram Reginaldi Seful habendum et tenendum dictum mesuagium et croftum cum dictis duabus rodis et pertinenciis de nobis et successoribus nostris dicto Galfrido et heredibus suis excepto loco religioso libere quiete hereditarie bene et in pace faciendo inde per annum seruicium quatuor solidorum ille et heredes sui nobis et successoribus nostris uidelicet ad festum sancti Michaelis duodecim denarios ad Natale Domini duodecim denarios ad Pascha duodecim denarios ad festum sancti Iohannis Baptiste duodecim denarios pro omni seruicio consuetudine et secularibus demandis set tantum dictus Galfridus et heredes sui curiam nostram de Histona bis per annum sequentur et saluo forinseco seruicio scilicet quantum pertinet ad tantam terram de eodem feudo in eadem uilla Et ego dictus Gillebertus abbas de Egnesham totusque eiusdem loci conuentus et successores nostri warantizabimus dictum mesuagium et croftum cum duabus dictis rodis et pertinenciis dicto Galfrido et heredibus suis excepto loco religioso contra omnes mortales inperpetuum Pro hac autem donacione [concessione et carte nostre confirmacione] dedit nobis dictus Galfrido sex marcas argenti in gersummam In huius [rei testimonium presenti scripto pro nobis successoribus nostris et capitulo nostro sigillum nostrum duximus etiam apponendum] hiis testibus []