Charter Document - 00910260
Charter Number: | 00910260 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1241 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f63v) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Gilbertus dei gracia abbas Egneshamie et eiusdem loci conuentus salutem Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse et remisisse Thome de Gardino et heredibus suis seruicium unius armigeri quod nobis debebat pro terra quam de nobis tenuit in uilla et campis de Mukelintona et sectam curie nostre preter semel in anno scilicet ad Hokedai Pro hac autem concessione et remissione dedit nobis predictus Thomas unam uirgatam terre cum pertinenciis in eadem uilla Ipse uero Thomas et heredes sui facient nichilominus homagium et regale seruicium et habebimus wardam heredum suorum sicut ante habebamus Et ut [] hiis testibus Lawr[entio] le Brun Stephano ianitore Radulfo filio clerici Iohanne filio Stephani Roberto tunc custode de Mukelintona Henrico de Lesseburga Roberto le Marisscal et aliis