Charter Document - 00910251
Charter Number: | 00910251 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1247 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f62v) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Diua dedi [et concessi et hac presenti carta mea confirmaui] deo et beate Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus Ricardum Rouland de Wealde qui fuit uillanus et natiuus meus cum tota sequela sua et omnibus catallis suis cum mesuagio suo tam in domibus quam in aliis rebus tenendum et habendum sibi et omnibus successoribus suis de me et heredibus meis libere quiete bene et in pace in perpetuum Pro hac autem donatione concessione et quieta clamancia dedit michi abbas de Egnesham quatuor marcas sterlingorum in garsumma Et in huius [rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui] hiis testibus []