Charter Document - 00910236

Charter Document - 00910236


Charter Number: 00910236
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1241 - 1249
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f59v)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Gunnora de la Mare in legitima uiduitate mea dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam unam dimidiam uirgatam terre cum pertinentiis in Estona illam scilicet quam Rogerus le Palmer de Estona de me tenuit cum eodem Rogero et tota sequela sua cum corpore Galfridi de Elfeiscote quondam mariti mei et pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum habendam et tenendam libere et quiete integre et pacifice sicut decet puram et perpetuam elemosinam ab omni seruicio seculari exaccione et demanda saluo forinseco si quid habetur Et ego prenominata Gunnora et heredes mei predictam dimidiam uirgatam terre cum pertinentiis simul cum prefato Rogero et tota eius sequela predictis monachis contra omnes in perpetuum warentizabimus Et ut hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presentem cartam sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus []