Charter Document - 00910230

Charter Document - 00910230


Charter Number: 00910230
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1214
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f58v)

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octauis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Iohannis xvi coram P Wintoniensi episcopo Symone de Pat[eshull] Iacobo de Poterna Rogero Huscarle iusticiariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Adam abbatem de Egnesham et Rogerum priorem de Luffeld de subiectione domus de Luffeld quam idem abbas clamat pertinere ad abbatiam de Egnesham et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis eidem priori et successoribus suis et conuentui de Luffeld in perpetuum totum ius et clamium quod habuit in omnimoda subiectione predicte domus de Luffeld tam in spiritualibus quam in temporalibus Et pro hac quieta clamacione fine et concordia predictus prior concessit eidem abbati decem solidatas redditus in Westmolendino de Wlfrintone scilicet illas decem solidatas redditus quas Willelmus filius Hamonis dedit ecclesie de Luffeld percipiendas eidem abbati et successoribus suis per manum illius quicunque molendinum illud tenuerit ad duos anni terminos scilicet ad Annunciacionem beate Marie quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octauis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Iohannis xvidate coram P Wintoniensi episcopo Symone de Pat[eshull] Iacobo de Poterna Rogero Huscarle iusticiariis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Adam abbatem de Egnesham et Rogerum priorem de Luffeld de subiectione domus de Luffeld quam idem abbas clamat pertinere ad abbatiam de Egnesham et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis eidem priori et successoribus suis et conuentui de Luffeld in perpetuum totum ius et clamium quod habuit in omnimoda subiectione predicte domus de Luffeld tam in spiritualibus quam in temporalibus Et pro hac quieta clamacione fine et concordia predictus prior concessit eidem abbati decem solidatas redditus in Westmolendino de Wlfrintone scilicet illas decem solidatas redditus quas Willelmus filius Hamonis dedit ecclesie de Luffeld percipiendas eidem abbati et successoribus suis per manum illius quicunque molendinum illud tenuerit ad duos anni terminos scilicet ad Annunciacionem beate Marie quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos