Charter Document - 00910221
Charter Number: | 00910221 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1213 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f56v) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit A dei gracia abbas Egneshamie et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra nos confirmasse Willelmo de Submuro filio Walteri de Submuro et heredibus suis terram quam emit de Ricardo de Submuro scilicet duas acras terre arabilis in duobus campis et unam acram prati apud Cleihute iuxta pratum quod fuit Gileberti le Grant et unum mesuagium quod Ricardus de Gardino tenuit cum curtilagio et crofta eiusdem mesuagio adiacente Confirmamus etiam predicto Willelmo totam terram cum prato que iacet inter terram quam Willelmus Sauser tenuit et riuum decurrentem per medium la Barre ex parte australi eiusdem riui quam terram cum prato Walterus de Submuro pater predicti Willelmi aliquando tenuit Confirmamus etiam predicto Willelmo et heredibus suis unam acram terre arabilis quam emit de Herueo et dimidiam acram prati Et hec omnia a nobis sunt confirmata saluo iure nostro propter quam confirmacionem dedit nobis sepe dictus Willelmus unam marcam argenti in gersumam et de incremento redditus nouem denarios annuatim a se et heredibus suis ad Pascha Floridum nobis imperpetuum soluendos octo uidelicet denarios pro confirmatione terrarum predictarum que fuerunt prefati Ricardi de Submuro et unum denarium pro terra quam habet de Herueo Et ipse Willelmus uel heredes sui nunquam aliquam partem terrarum predictarum alicui homini in feudum dabunt aut uendent aut Iudeis inuadiabunt nisi nos eam nobis prius oblatam emere recusauerimus Ut autem hec omnia rata et inconcussa permaneant presenti scripto in modum cyrographi confecto tam nos quam dictus Willelmus sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Thoma de Langele Roberto de Middeltone Willelmo de Langele Waltero de Submuro Roberto marescallo Radulfo filio clerici Reginaldo pictore et multis aliis