Charter Document - 00910217

Charter Document - 00910217


Charter Number: 00910217
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1213 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f55v)

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Robertus Grant salutem Nouerit uniuersitas uestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse deo et sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam pratum meum quod iacet inter Bladene et pratum Ricardi filius Swein quod incipit a prato abbatis quod dicitur Horcleye uersus aquilonem et extenditur uersus austrum in longitudinem quantum durat predictum pratum Ricardi filii Swein habendum et tenendum libere et quiete imperpetuum ab omni seruitio seculari sicut decet puram elemosinam Pro hac autem donacione concessione et confirmacione dederunt michi dominus A abbas Egneshamie uiginti sex solidos Quod ut ratum et inconcussum permaneat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus magistro Iohanne de Leuns magistro Petro de Stanig Roberto de Gardino Willelmo Blundo de Fauflor Sauerico de Walecote Philippa Taillarde Roberto marescallo de Egnesham et multis aliis