Charter Document - 00910216
Charter Number: | 00910216 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1213 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f55v) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Herueus filius Petri salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me assensu omnium amicorum meorum concessisse et in escambium dedisse dominis meis A[de] abbati et conuentui Egneshamie totum mansum cum curia et gardino quod habui trans torrentem uersus Stantonam pro manso et crofta adiacente quod fuit Henrici Banastre Et preterea concessi et dedi eisdem dominis meis liberam et quietam imperpetuum pro me et heredibus meis totam croftam quam habui inter predictum mansum et nouam stratam cum tota terra tam pascuali quam arabili quam habui inter nouam stratam et Caluecrofte Et hec omnia ego et heredes mei warantizabimus abbati et conuentui Egneshamie contra omnes homines et feminas Pro hac autem concessione donacione et warantizacione dederunt michi duas marcas argenti et relaxauerunt michi et heredibus meis imperpetuum quatuor solidos de annuo censu quem eis reddere consueui In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui hiis testibus domino Galfrido Gibbewin Willelmo Russel Willelmo fratre abbatis Waltero de Submuro Ioanne ianitore Ricardo de Submuro et multis aliis