Charter Document - 00910214
Charter Number: | 00910214 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1213 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f55r) |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus de la Mare salutem in domino eternam Nouerit uniuersitas uestra me diuine pietatis intuitu pro salute anime mee dedisse et presenti carta confirmasse deo et beate Marie Egneshamie et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam totam illam terram meam in Duchelintona cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus quam Gwido de Diua et Lutia uxor eius pro homagio et seruitio meo michi dederunt et cartis suis confirmauerunt Quare uolo ut predicti monachi predictam terram habeant teneant et possideant libere et quiete et pacifice imperpetuum sicut decet elemosinam saluo seruitio quod inde annuatim dominis de Duchelintona facere solebam sicut carte dictorum Gwidonis et Lutie quas de eis habui testantur quas etiam ipsis monachis contuli cum ipsa terra Quod ut ratum sit et firmum id presenti scripto sigilli mei appositione munito corroboraui Hiis testibus Ricardo Piparde Henrico de la Walde Radulfo filio Galfridi Rogero de Kingestone Godefrido de la Leg[a] Matheo de la More Paulino Stephano de la More Thoma de Bertona Roberto de Sidem Auenello Iohanne portario Willelmo de Oxonia Ricardo Submuro et multis aliis