Charter Document - 00910208

Charter Document - 00910208


Charter Number: 00910208
Cartulary Title: The Cartulary of the Abbey of Eynsham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1213 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f54r)

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Gardino dedi et concessi et hac presenti carta confirmaui deo et beate [Marie] de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam unam uirgatam cum pertinentiis suis quam emi de Thoma Frankelano apud Bissopestoke et duodecim denarios annuos de Willelmo Thrabbel de la Felde ad festum sancti Michaelis inperpetuum percipiendos et pro hac donatione et concessione mea dederunt michi predicti abbas et conuentus in escambium decem solidos quos percipere consueuerunt de molendino de Siptune super Charewelle Et ego et heredes mei warantizabimus predictis monachis predictos duodecim denarios annuos contra omnes homines Ut autem [hec mea donatio et concessio rata et inconcussa permaneat illam presenti scripto sigilli mei in possessione communito roboraui] hiis testibus Thoma de Langel Roberto canonico de Siptone Waltero de Cercenden Rogero Gulafre Otewi de Esthall Alexandro de Thurn Willelmo Blundo magistro Petro Malesmains et multis aliis