Charter Document - 00910204
Charter Number: | 00910204 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1223 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f53r) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Elmel uoluntate et assensu Willelmi filii mei et heredis dedi et concessi et quietum clamaui ac presenti carta confirmaui deo et sancte Marie de Egnesham et monachis ibidem deo seruientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum totum tenementum meum quod de eis tenui apud Kerswelle quod ego et antecessores mei habuimus et tenuimus de Bernardo de Sancto Waleriaco et heredibus eius tam in dominico quam in forinseco scilicet unam dimidiam hidam terre cum pertinentiis quam tenui in dominico et totum seruitium quod Radulfus de Kerswelle michi facere consueuit et debuit pro tribus uirgatis terre in eadem uilla tam in homagiis quam in reditibus et omnibus aliis et totum seruitium quod Hugo de Bladen michi facere debuit et consueuit pro una uirgata terre in eadem uilla tam in homagiis quam in releuiis et rebus aliis libere et quiete et in bona pace pro omni seruitio exactione et consuetudine ad me uel ad heredes meos pertinente ita quod predicti abbas et monachi de omni seruitio tam uersus dominum regem quam uersus capitalem dominum ad predictam terram spectante in posterum me et heredes meos acquietabunt Et ut hec mea donatio et concessio et quieta clamatio et carte mee confirmatio rata et inconcussa in eternum permaneat tam ego quam prefatus Willelmus filius meus et heres presenti scripto sigilla nostra apposuimus hiis testibus magistro Silu[est]ro de Sancto Michaele Willelmo filio Humfridi Gileberto decano de Hicteslap Roberto de Bradestan Waltero persona de Rollendrith Ioel de Sancto Germano Nicholao fratre eius Petro de Haiwode Radulfo de Wottone Ricardo de Hanleg clerico et multis aliis