Charter Document - 00910201
Charter Number: | 00910201 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of the Abbey of Eynsham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f52r) |
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in Octabis sancte Trinitatis anno regis Henrici filii regis Iohannis nono coram Martino de Pateshille Thoma de Mulintone Thoma de Heiden Roberto de Lexinton Galfrido le Sawag iusticiis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Stephanum de Fretewelle querentem et Adam abbatem de Egnesham defortiantem per fratrem Willelmum de Mora monachum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de quarta parte feoudi unius militis cum pertinentiis in Wodetona unde idem Stephanus questus fuit quod predictus abbas contra finem factum in curia domini regis coram iusticiis itinerantibus apud Rading defortiat ei predictam terram cum pertinentiis et unde placitum de fine facto summonitum fuit into eos in eadem curia scilicet quod predictus Stephanus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Egnesham habend et tenend eidem abbati et successoribus suis de predicto Stephano et heredibus suis imperpetuum faciendo forinsecum seruitium quantum pertinet ad quartam partem feodi unius militis pro omni seruitio Et pro hac recognitione fine et concordia idem abbas dedit predicto Stephano triginta marcas argenti Et sciendum quod cirographum prius inter eos factum de eadem terra et de omnibus contentis in eodem cyrographo per hunc finem adnichilatur in omnibus nisi quantum ad predictum seruitium